August 27th
Chloe Monita.
Dum fastu me, Chara Chloe! fas præter et æquum
Subruis, et reficis spe, cruciasque metu ;
Deperdis, lætæ quod amœnum est omne Juventæ
Inque senectutum triste reponis opus [Bourne has 'onus' sw]:
Forma brevis, dicis, flos est ætatis, amorque
Rebus, quæ pereunt, ortus et ipse perit;
Hoc tibi persuades, sed re modo dicta probâris?
Quam male persuades, experiendo Scies.
2
Ut sit perpetuus, formâ qui nascitur, ut sit
Mutuus, officiis crescere debet Amor:
Sunt blandi risus primordia Lucis; amore
Tum modo, cum fruimur, fulget aperta dies.
Si tibi Nox tenebris illos obvelat [Bourne has 'obvelet' sw] ocellos
Qui tam Jucundum nune rutilumque nitent;
Si totum eripitur [Bourne has 'eripiat' sw] Cælum caligine; Quanta
Dicemus memores, Lux aliquando fuit.
3.
Darbeium [Bourne has 'Darbæum' sw] En vetulum vetulâ cum Conjuge ! vitam
Quam placidè infirmam [Bourne has 'infirmum' sw] par, et amanter agunt !
Blæsa Illa est oculis, et Crura Hydropicus ille
Vix trahit; at neutri neuter abesse potest. [Bourne has 'at letho majus abesse malum est' sw]
Gressibus invalidis reptat cum Cunjuge Conjux [Bourne has 'conjux cum cunjuge reptat' sw]
Aut simul Apricans considet ante fores.
Cumque Ille extremum Cyathi destumpserit haustum,
Deponit, certâ lege, Joanna Tubam [Bourne has 'tubum' sw].
4.
Cum nulla utrivis, quicquid delinquit utervis
Corporis excusent ingenijve bona;
Quas esse aut illi Veneres, aut Conjicis illi?
Unde fit, alterius tam sit ut alter Amans?
Dulce recordari est actos felicitèr annos
Quàm sensim ad canam consenuêre fidem;
Inde sacrum fœdus, firmoque est copula nexu,
Qua melius terris Dii tribuêre nihil.
5.
Longum, illa in longum quæ nulla aboleverit ætas
Nullaque morborum vis, Monumenta manent;
Namque Decor simul omnis abest, et gratia formæ
Fitque, quod ætatis restat, amoris Hyems;
Crescit amicitiæ sauvis reputantibus usus
Quàm vel adhuc grati præteriêre dies;
Quæque retardari possunt per nulla Senectæ
Frigora, perpetuo Gaudia fonte fluunt.
Finis